- LACUS
- LACUSapud Columellam l. 1. c. 6. spatia sunt quaedam quadrata, quibus distinguuntur granaria, ubi separatim quaeque legumina seponuntur: hinc ad vestes translata vox, vide supra. Apud Mart. l. 14. Apoph. Eprgr. 1.Nec timet aedilem moto spectare fritillo,Cum videat gelidos tam prope verna lacus:per gelidos lacus intelligit cloacas Ioh. Frid. Gronov. in quas servi deprehensi ab Aedile alias demergi solebant; a quo metu Saturnalibus erant liberi. Eodem alludi vult Idem l. 5. Epigr. 85. cuius Epigraphe ad Gallam.Arcana modo raptus e popinaAedilem rogat udus aleator.Ubi udum exponit non vino madentem, sed aquâ, in qua poenae causâ tenebatur, et rogabat, ut celerius inde mitteretur, una mersione Defunctus. Vide eum Not. ad Mart. qui etiam Lacuum, quibus vina prelo expressa excipiuntur, meminit Idem l. 4. Epigr. 44. cuius Epigraphe de vesuvio monte.Presserat hîc madidos nobiliis uva lacus.A quibus torcularia, quibus uvae pressae nectar fundunt, distinguit Scholiastes. Vide infra, in voce Prelum, item Torcular: uti de Lacubus floridis Sinensium supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.